라틴어 문장 검색

Eorum fuit unus Peripateticae sectator, alter Stoicae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 2:2)
Ille contra Peripateticus miseram quidem vitam vitiis animi et malitia sola fieri concedebat, sed ad conplendos omnes vitae beatae numeros virtutem solam nequaquam satis esse existimabat, quoniam et corporis integritas sanitasque et honestus modus formae et pecunia familiaris et bona existimatio ceteraque omnia corporis et fortunae bona necessaria viderentur perficiendae vitae beatae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 6:1)
Tum Peripateticus perquam hercle festive:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 10:1)
Hoc ubi accepit Peripateticus, Unus igitur, inquit, congius amphoram facere dici debebit, quoniam, cum deest ille unus, non fit amphora vini et, cum accessit, fit amphora.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 12:1)
Tum Favorinus aspiciens Peripateticum, Est quidem, inquit, argutiola haec qua de congio vini usus es exposita in libris;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 13:1)
Erat nobiscum vir bonus ex peripatetica disciplina, bene doctus et Aristotelis unice studiosissimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, V 3:1)
Quam definitionem Peripateticorum merito derisit Gilbertus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:12)
Musica vero quam prior sit numerorum vis, hinc maxime probari potest, quod non modo illa natura priora sunt, quae per se constant, quam illa, quae ad aliquid referuntur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:32)
Quod si se extremitates multiplicent, vj scilicet et xij, facient lxxij, quo numero cxliiij duplus est. lnveniemus hic quoque omnes musicas consonantias.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De maxima et perfecta symphonia, quae tribus distenditur intervallis 1:19)
Magis deinde eam iuvere fontibus orti sapientiae Democritus Abderites, Socraticus Xenophon, Tarentinus Archytas, Peripatetici magister ac discipulus Aristoteles cum Theophrasto.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 7:2)
3 Peripateticae sectae conditor Aristoteles in iis libris, quos de animalibus conscripsit, apium 4 examinum genera complura demonstrat, earumque alias 5 vastas sed glomerosas, easdemque nigras et hirsutas apes habent:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 3장 1:2)
ad hos permovendos mutuabimur a Peripateticis aptos et in omnem disputationem paratos iam locos.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 5:4)
donec blandiente profectu, quamquam exiguae uocis et fuscae, prodire in scaenam concupiit, subinde inter familiares Graecum prouerbium iactans occultae musicae nullum esse respectum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 20장 1:3)
Erant isti philosophi Carneades ex Academia, Diogenes Stoicus, Critolaus Peripateticus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 15:1)
Sed et Philostrati Peripatetici servus Pompylus et Zenonis Stoici servus qui Perseus vocatus est et Epicuri cui Mys nomen fuit philosophi non incelebres illa aetate vixerunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 42:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION